- DECII
- I.DECIIRomani fortissimi, tanta patriam charitate complexi, ut pro eiussalute se Diis manibus devovere non dubitarint. Pater quidem Decius Mus, bello Latino; Filius autem bello Hetrusco; Nepos vero, eo bello. quod Pyrrhus pro Tarentinis gessit. Cic. 1. de Divinat. Liv. l. 8. 9. et 10. Val. Max l. 5. c. 6. ex 5. et 6. Polyb. l. 2. Diodor. l. 12. Aurel. Victor de Viris Illustr. c. 26. 27. Virg. Aen. l. 6. v. 825.Quin Deciosk, Drusosque procul saevumque securi.Iuven. Sat. VIII. v. 528.Pluris enim Decii, quam qui servantur ab illis.Decii quoque Tacit. meminit, Annal. l. 2. c. 52. qui Tacfarinati, Africam populanti, strenue se opposuit, in eo persequendo occisus. vide infra Decius.II.DECIIduo Coss. imperante Valerian. Treb. Pollio, in Valeriano patre et filio: Duolus Deciis Coss. VI. Cal. Novemb. die, quum ob Imperatoris literas in aede Castorum Senatus haberetur, ireturqueve persententias singulorum, cui deberet Censura deferri (nam id Decii posuerant in Senatus amplissimi potestate) ubi primum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.